- MURCIAE Metae
- MURCIAE Metaein Circo, eaedem cum primis. Varro de L. l. l. 4. Intimus Circus ad Murciam vocatus, ut procilius aiebat, ab urceis quod is locus esset inter figulos: a qua Murcia, metis primis nomen; Melius a Murciae aede, quae in illa parte erat. Has inepte cum ultimis metis alicubi confundit Auctor libri de Circo c. 4. qui ibid. tres quoque Circi maximi partes fuisse, sine ratione asserit: Circum primum ubi primae metae: medium, ubi Medianae: Intimum, ubui metae Murciae. Sic namque intimum idem foret, quod ultimum, praeterea nullae medianae metae, ut supra vidimus. Inter utrasque vero metas obeliscus fuit in medio Circi centro positus, ut praeter alios Veteris Epigrammatis auctor id testatur de Circensibus.Et medius centri summus obliscus abit, etc.Metis iisdem Murciis primum ostium, quod et intimum, proximum fuit: quo, cum omnibus ostiis subitâ aequalitate apertis eôdem tempore prosilirent ex omnibus carceribus equi, qui missus erat, sortis ac loci beneficiô, coeteros antevertebat et occupare dicebatur. Cui si nihil adversi accideret, atque inoffensum teneret ad finem cursum i. e. ad ultimum usque spatium flexumque rnetae septimum, haud dubie vincebat. Sed plerumque eveniebat, ut prae studio obtinendi ac servandi primatus, quem ab initio sortis adeptus erat, praelassatis et consumptis viribus equorum, ante septimum curriculum deficeret, palmamque sequentibus traderet, qui in eius locum succedentes metam septimam, in qua fuit victoria, circumire anticipabant. Unde cauti agitatores in primis spatiis sustinebant equos spiritumque ac vires eorum dispensabant, priusquam ad finem venirent, ut integri et indefecti praegressos iam defessos opprimerent et in flexu metae septimae praeverterent, ut dicemus infra, ubi de Circi Ostiis. Vide Salmas. ad Solinum p. 904. et seqq.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.